monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 30, 1
Nos enim pro salute imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum , Deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium ; sciunt, qua ; sentiunt, eum Deum esse solum, in cuius solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni ? cum super omnes homines , qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt.